BIBLENOTE BOOKS Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

2 Chronicles    2 Chroniques    ¿ª´ë±âù»    old    ( 36 Chapters )

Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

Ch. 1 1 confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
Ch. 2 1 decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi
Ch. 3 1 et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei
Ch. 4 1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
Ch. 5 1 intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei
Ch. 6 1 tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine
Ch. 7 1 cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini implevit domum
Ch. 8 1 expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam
Ch. 9 1 regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo
Ch. 10 1 profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem
Ch. 11 1 venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum
Ch. 12 1 cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo
Ch. 13 1 anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
Ch. 14 1 dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem
Ch. 15 1 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
Ch. 16 1 anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa
Ch. 17 1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
Ch. 18 1 fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab
Ch. 19 1 reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in
Ch. 20 1 post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
Ch. 21 1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo
Ch. 22 1 constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda
Ch. 23 1 anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus
Ch. 24 1 septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
Ch. 25 1 viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
Ch. 26 1 omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia
Ch. 27 1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
Ch. 28 1 viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius
Ch. 29 1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae
Ch. 30 1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel
Ch. 31 1 cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas
Ch. 32 1 post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere
Ch. 33 1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
Ch. 34 1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem
Ch. 35 1 fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi
Ch. 36 1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem

Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ