BIBLENOTE BOOKS Psalms Prev Ch. Next Ch. Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

Psalms    Chapter 84   ( 150 Chapters )    Psaumes    ½ÃÆí    old    ( 14 Verses )

Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

1 victori filiorum Core canticum
2 placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
3 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
4 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
5 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum
6 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
7 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da
9 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen
14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

Matthew Henry's Concise Commentary


Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ