BIBLENOTE BOOKS Psalms Prev Ch. Next Ch. Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

Psalms    Chapter 61   ( 150 Chapters )    Psaumes    ½ÃÆí    old    ( 13 Verses )

Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

1 victori per Idithun canticum David
2 attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
4 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
5 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt
6 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio
7 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
8 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
10 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
11 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
12 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

Matthew Henry's Concise Commentary


Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ